Psalms 132

ID. Quartus decimus gradus: Charitas quae facit fratres habitare in unum, unde benedictio et vita. Et est hic psalmus atomus, etc., usque ad hic ergo vir justus de cohabitatione fratrum exsultans ait: AUG. Iste versus toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit: monasteria plurima peperit. CASS. Quasi plus ostensione, quam lingua explicetur. AUG. Hoc de omnibus Christianis, sed proprie convenit monasteriis, a quibus tamen ad caeteros benedictio descendit, ut etiam illis fratribus de Judaea, de quibus dicitur. et THEOD. Oleum sacerdotale, etc., usque ad perfectae virtutis odorem perficit. AUG. Ecce determinatio, id est in apostolos et alios primitivos sanctos, qui primo fide certaverunt, sed vinci non potuerunt, quia jam caput passum praecesserunt. Sacerdos, qui se ipsum obtulit, etc., usque ad sed vinci non potuerunt. Ab illis. CASS. Vel per quae est finis vestis, etc., usque ad subditos usque concordiae utilitas pervenit. ID. tenuis aqua, unde terra germinat, et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. AUG. ad litteram mons trans Jordanem, etc., usque ad caeteri assumuntur, qui corde sunt.
Copyright information for VulgGlossa